# Epitome elementorum physico-mathematicorum 287

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/287

Quare chartâ positâ inter oculum & acum, eo major apparet acus, quo foramini propior, sed simul minus distincta conspicitur? CAP. XX. Catoptrica. §. 986. Opeculum vocamus corpus politae O superficiei, lucemque ordinatim reflectens. Sunt specula diversi generis, plana, sphaerica convexa, sphaerica concava, cylindrica convexa & concava, conica &c. de hisce jubente hoc ordine; breviter agendum erit. §. 987. Per speculum planum, intelligo speculum metallicum politum: quaecunque enim de radiis mere reflexis à speculo demonstrantur in metallico vel quolibet opaco, tantum obtinent, ita quoque specula alia intelligenda erunt. §. 988. Si Lux ab objecto radiante emissa fuerit in speculum planum, & repercussa ad oculum; videbitur imago objecti post speculum, quantum objectum distat ante speculum. 2. eritque imago similis a. Philos. Trans. Compend. vol. 1. pag. 172. & aequalis objecto. 3. Et imago in tali situ respectu oculi, in quo est objectum respectu oculi. §. 989. Si speculum fuerit perpendiculare ad horisontem, supra quem spectator ambulat, tum accedente spectatore ad speculum, imago tantumdem accedet, recedente spectatore à speculo, imago tantundem recedet ab illo. §. 990. Si speculum planum jaceat horisontaliter, tum omnia objecta perpendicularia ad horisontem apparebunt spectatori inversa, & inversa apparebunt erecta.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
