# Epitome elementorum physico-mathematicorum 291

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/291

Omnia objecta, non perpendicularia ad speculum, in hoc speculo visa apparent erecta minora, deformia; & si movetur oculus, objecta apparent mota, & quoad figuram immutata. Si quiescente oculo moveantur objecta, quo plus recedunt, eo apparebunt minora. Sed si objecta fuerint ad speculum perpendicularia, apparent inversa. §. 1003. Si radii incidant paralleli, tum sibi, tum axi Speculi sphaerici concavi, quod non est magna portio sphaerae, reflexi à superficie speculi concurrunt in locum, vocatum focum, cujus distantia est media inter centrum speculi & superficiem. In hoc foco omnis Lux, quae in speculum inciderat, reflexa, fulgorem magnum & vehementissimos excitat effectus, quos in capite de igne §. 841. memoravi: quia vero radii convergentes concurrunt in focum, divergentes ex eo exeunt: In hoc foco pinguntur imagines objectorum remotorum, quare si supra tabulam albam planamque excipiatur in camera obscura, ima6. Wolsius in Elem. Catoptr. 166. imagines omnium externorum objectorum supra tabulam apparebunt. §. 1004. Si lucens corpus ponatur in foco hujus speculi, radii reflexi ab eodem fiunt paralleli: hinc Lux candelae ope speculi §. 1003. ad magnam distantiam projici potest & manere intensa.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
