Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 295
Unproofread scanNot analysed yet
apparebit semper erectum in quacunque distantia ponatur à vitro, aut oculus à vitro a. §. 1017. Si oculi axis non fuerit perpendicularis ad vitri superficiem, &objectum supra oculum positum, apparebit magis elevatum, propius vitro erectumque. §. 1018. Si vitrum habuerit unam superficiem planam, alteram polygonam; sed tamen quamlibet superficiem planam, veluti est superficies politorum adamantum, atque hoc vitrum fuerit interpositum inter objectum &oculum; oculus vero propior vitro sit quam in concursu radiorum, apparebunt totidem objecta, quot habuerit vitrum superficies ab una parte; quae erunt omnia erecta; sed videbuntur in diversis distantiis, &aucta; si vero oculus ponatur in concursu radiorum, unum modo apparet objectum. 4. SGravezandii Institut. tab. X. fig. 5. 6. §. 1019. Ex hac 5 1018. intelligitur, quare adeo fulgeant adamantes? cur ejus appareant coloris, qualis est fundus thecae? cur oblique in sole detenti, tot diversas facies coloratas pingant, quare in debili luce positi, lucere tamen vivide in uno puncto videantur? sed cur in perfectis tenebris non luceant, nisi fricentur. §. 1020. Si lens vitrea convexa ponatur inter objectum &oculum; oculus vero propior fuerit lenti, quam focus est, apparebit objectum remotius quam est, erectum, &lificatum. §. 1021. Si oculus ponatur in foco lentis, videbit objectum clarissime; sed simul confusissime.