# Epitome elementorum physico-mathematicorum 297

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/297

Si oculus ponatur ultra focum lentis, maneatque in eadem semper distantia, & simul cum hac moveatur ab objecto, objectum videbitur augeri usque ad certam distantiam, ultra quam, si oculus pergat moveri objectum fit confusum; si oculus ulterius recedat, objectum apparet inversum, & eo plus imminutum quo oculus plus recesserit ab objecto propiori tamen in loco, quam vere existit. §. 1025. Si oculus fuerit senilis, usu lentis convexae omnia videre poterit instar oculi juvenilis. §. 1026. Lentes hae convexae, ut & earum usus provisu senili, inventae sunt intra annum 1200 & 1300 post Christum, à Rogero Bacone in Brittannia, & promulgatae iisdem temporibus à Jordano, & Spina a. §. 1027. Si lens convexa fuerit portio minoris sphaerae, valde amplificat objecta, & vocatur Microscopium. Hisce praecedenti seculo in usum vocatis detectus est integer Microcosmus, dum partes corporum minimae, nudum fugientes oculum, admodum amplificatae & distinctae per illa conspici possunt; quare debemus plurimum laboribus Poweri, Hookii, Grewi, Malpia. Molyneux in Dioptric. pag. 251.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
