Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 298
Unproofread scanNot analysed yet
Malpighii, Leeuwenhoekii, Griendelii, Jobloti, qui observationes microscopicas scripserunt. §. 1028. Si autem lens una non satis amplificat objecta, &altera lens quoque additur; inde fit Microscopium compositum, cujus inventum debetur a Drebbellio, Batavo ad annum 1621, quod variis auctum &correctum postea artificiis, inservit minimis objectis commode videndis. §. 1029. Si lens fuerit ab una parte plana, ab altera concava sphaerica, vel utrimque concava, &ponatur inter objectum &oculum, apparebit objectum minus, propius lenti, erectum, &obscurius. §. 1030. Si cum oculo semper maneat in eadem distantia, &simul ambo recedant ab objecto, videbitur objectum magis magisque imminui. Si objectum proximum sit lenti concavae, apparebit ejusdem magnitudinis ac nudo oculo, ubicunque ponatur oculus. Si objectum plus removeatur à lente, sed tamen sit intra focum ejus, apparebit quidem minus, sed oculo in quacunque distantia remoto, non apparebit imminui. Si objectum ultra focum lentis ponatur, apparebit minus. &oculo magis recedenti à lente, semper quoa. Hugenius in Dioptr. pag. 221. quoque decrescere videbitur. Et quo magis distet objectum à lente, eo citius decrescere videbitur recedenti oculo etiam à lente. §. 1031. Ope lentis concavae oculus myopis omnia conspicere potest instar oculi juvenilis. §. 1032.