# Epitome elementorum physico-mathematicorum 298

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/298

Malpighii, Leeuwenhoekii, Griendelii, Jobloti, qui observationes microscopicas scripserunt. §. 1028. Si autem lens una non satis amplificat objecta, & altera lens quoque additur; inde fit Microscopium compositum, cujus inventum debetur a Drebbellio, Batavo ad annum 1621, quod variis auctum & correctum postea artificiis, inservit minimis objectis commode videndis. §. 1029. Si lens fuerit ab una parte plana, ab altera concava sphaerica, vel utrimque concava, & ponatur inter objectum & oculum, apparebit objectum minus, propius lenti, erectum, & obscurius. §. 1030. Si cum oculo semper maneat in eadem distantia, & simul ambo recedant ab objecto, videbitur objectum magis magisque imminui. Si objectum proximum sit lenti concavae, apparebit ejusdem magnitudinis ac nudo oculo, ubicunque ponatur oculus. Si objectum plus removeatur à lente, sed tamen sit intra focum ejus, apparebit quidem minus, sed oculo in quacunque distantia remoto, non apparebit imminui. Si objectum ultra focum lentis ponatur, apparebit minus. & oculo magis recedenti à lente, semper quoa. Hugenius in Dioptr. pag. 221. quoque decrescere videbitur. Et quo magis distet objectum à lente, eo citius decrescere videbitur recedenti oculo etiam à lente. §. 1031. Ope lentis concavae oculus myopis omnia conspicere potest instar oculi juvenilis. §. 1032.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
