# Epitome elementorum physico-mathematicorum 306

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/306

haec omnia fieri non posse, sed ignorari veram causam candide confessus fuit & egregie demonstravit Cl. Wolsius b. §. 1048. Ex Baroscopio didicimus grauitatem atmosphaerae in eodem loco saepissime variare; ut & in diversis terrae plagis; tum in varia alitudine à superficie terrae, quum Mercurius diversissimas altitudines nunc majores, nunc minores in tubo ostendat. §. 1049. Quia tempestates caeli pendent haud parum à diversâ aeris gravitate, huic accuratius ponderandae Philosophi operam impenderunt, & ut mobilius Baroscopium redderetur: hinc Morlandus tubum inclinatum ad horisontem: Boyleus tubum cum rota. Hugenius tubum bicruralem cum duabus annexis capsulis; quem La Hitius emendavit tertiam annectendo capsulam: Amontonsius tubum conicum. Cassia. Philos. Transact. num. 86. vel Wallisii Mecha1. Wolf allerhande nutsliche versuche Tom. 1. Cassim & Bernouillius tubum perpendicularem cum affixo horisontali: Hookius & Caswel sub aliis formis sua inventa construxerunt, quibus omnibus parvae in atmosphaera mutationes longe facilius conspiciuntur, quam simplici tubo: horum omnium commoda & incommoda, fabrieam, & construendi modum, ut quam accuratissime absque omni aere habeantur, melius breviusque viva explicamus voce, quam describi hoc in compendio posset.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
