Latin
312
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 312
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque aeris non valde compressi densitates sunt in ratione reciprocâ spatiorum. §. 1061. Hinc vis, quâ particulae aeris se mutuo repellurt, crescit in ratione, in quâ distantia inter centra particularum minuitur. §. 1062. Aer igne dilatatur, ut omnia corpora §. 812, occupatque spatium multo majus quam ante, tumque dicitur Rarefieri: frigore contra condensatur in spatium minus, tumque dicitur Condensari. §. 1063. Hinc inclusus phialae tenerae vitreae, hermeticae obsignatae &igni admotae, se adeo rarefactione expandit, ut eam magno cum impetu displodat a: &vesicam flaccidam, cui includitur inflet a. LHistoire de l’Acad. Roy. 1710. Wolf nutsliche versuche tom. 1. cap. 5. inflet usque ad crepaturam. §. 1064. Quo majori exponatur aer calori, eo magis rarescit, contra quo majori frigori, eo plus condensatur. §. 1065. Est spatium ab eo occupatum in frigore congelante, ad illud in calore aestivo observatum in Brittannia, uti 6 ad 7 proxime 2. §. 1066. Aeris magna vel parva copia calore aquae ebullientis rarefacta, &vasi inclusa, plerumque acquirit vires, quae sunt ad pressionem totam atmosphaerae, uti 10 ad 33 vel 35. b. §. 1067.