Latin
314
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 314
Unproofread scanNot analysed yet
servat eandem, quae nec languet unquam, nec tempore aliquantum amittit, nisi attractus intra interstitia fluidorum, ex qua observatione intelligitur experimentum Hauksbeji, quo elasticitatis languor demonstrari credebatur. §. 1070. Aer sibi libere commissus, &à causa comprimente liberatus, se semper in formam sphaerae extendit, uti patet ex bullis ejus sphaericis in aqua aliisve liquoribus conspicuis, praecipue cum aqua sub recipiente ponitur, ex quo evacuatur aer. §. 1071. Expansio aeris libere sibi commissi est ingens, experimenta rudia evincunt, magnitudinem plus quam millionesies increvisse, quousque fieri possit ignoratur hactenus: an igitur particulae aeris quidem inter se cohaerent mutuo contactu? §. 1072. Hinc cujuslibet aereae particulae magnitudo variat pro diversâ vi, quâ comprimitur; videtur esse major poris ligni buxini, quando ad eam deducta est raritatem, ut tantum /pollicis Mercurii sustinere possit, non enim amplius per poros hos transit eâ in raritate, licet libere permeet poros ampliores aliorum lignorum, a quibus quoque retinetur in majori raritate.