# Epitome elementorum physico-mathematicorum 316

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/316

Quotiescunque corpora solida vel fluida cujusvis generis putrescant, effervescant, explodantur, fermententur, ab igne comburantur, vel supra eum ebulliant abeantque in vapores, exhalationes emittunt elasticas, sonoras, aeri similes, ab eo tamen diversas nonnullis characteribus, imprimis diversa elasticitate, ejusque inconstantia &c 5. 1078. Attrahitur aer à pluribus fluidis, uti ab aquis, oleis, spiritibus, mercurio: cum iis miscetur intime; imbibitur usque ad saturationem, eo lentius quo plus aeris jam receperit, uti Mariotti experimenta evicerunt. §. 1079. Quia monui in §. 1038. aerem esse aptum producendae respirationi animalium, & prom eorum vitae, demonstramus experimentis volatilia, aquatilia, terrestria inclusa recipienti, ex quo aer evacuatur, respirare amplius non posse, & mori diversis cum phaenomenis, citius haec, tardius alia; intumescunt tamen omnia valde in vacuo per omnes partes, ob aerem in ventriculo & intestinis haerentem; tum quia fluida elastica, quae sunt in interstitiis sanguinis, sese explicare incipiunt. §. 1080. In condensato aere vivunt animalia diu, bene, & hilariter: an morientur quoque ob aeris compressionem duntaxat? an ob proprias exspirationes animae, noxias vitae, & inutiles respirationi? an quia quid aliud est in aere vitae utilissimum, quo consumto vita cessat? §. 1081. Quia aqua ejusque vapor solet intrare poros plurimorum corporum, uti vegetabilium fere omnium, & animalium, atque una haec tumefacit, juxta §. 794. eo plus, quo majori copia intraverit, omnia ejusmodi corpora variis expansionibus agitantur, prout diversa fuerit in aere vaporis quantitas, quae allabitur: Haec mensurari solet ope Hygrometrorum vel Notiometrorum, quorum diversissimae fabricae extant ex lignis, funibus, chordis intestinorum, pergameno, spongiis, oleo vitrioli &c. quae curiosae satisfaciunt indagini, §. 1082.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
