# Epitome elementorum physico-mathematicorum 325

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/325

Omnis sonus, qui auditur, est certae gravitatis vel acutiei, & sonus harum respectu consideratus vocatur Tonus: unde nullus sonus certo sensu est absque tono. §. 1100. Toni omnes dividuntur in 2 classes, in graves & acutos: Graves vocamus, qui excitantur à chordis lente vibratis: Acutos, qui à chordis cito vibratis. §. 1101. Unde sonus quidem à tremoribus corporis elastici, tonus vero ab oscillationibus ejusdem pendere videtur. §. 1102. Quia autem chorda tensa, inflexaque leviter, vires reagentes ex elasticitate habet uti sunt inflexiones, & quia sibi commissa oscillationibus agitur, potest comparari cum pendulo in cycloide moto: adeoque ea quae superius in Capite XII. p. I. demonstrata sunt, huc convenient, & toti doctrinae de oscillationibus chordarum applicata, explicant quaecunque hic memorantur: quia igitur pendulum in cycloide motum semper absolvit suas oscillationes aequali tempore à principio ad finem, ita erunt quoque oscillationes chordae: & hinc tonus, qui à chorda non vehementius percussa semel est excitatus, perdurabit idem per totum suum decursum.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
