Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 329
Unproofread scanNot analysed yet
Quia autem corpus sonorumin oscillationes actum incurrit in aeris massam majorem, eosdem effectus in eam edet, quos quaelibet particula in particulam; &quae demonstrarentur de mutatione in una particula aeris, obtinent in tota massa, unde sufficiet ad massam figere attentionem. §. 1117. Quando excurrit corpus oscillans, aerem, cui occurrit, condensat; hic inde magis elasticus, se quaquaversum expandit &excurrit in aerem vicinum, dum vero se restituit in pristinum statum, majorem celeritatem adeptus, ulterius excurrit in tantum spatium, quantum erat condensatus, rarior sit, aerem hoc motu promovet &similiter condensat, donee ejus vires reagentes tantae sint, ut aequipolleant viribus aeris excurrentis; tum hic tertius aer plus condensatus se quaquaversum expandit, reducitque ab una parte aerem excursum rarefactum ad aequilibrum pristinum, &aerem alium vicinum propellendo condensat eodem modo ac dictum superius.