# Epitome elementorum physico-mathematicorum 329

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/329

Quia autem corpus sonorumin oscillationes actum incurrit in aeris massam majorem, eosdem effectus in eam edet, quos quaelibet particula in particulam; & quae demonstrarentur de mutatione in una particula aeris, obtinent in tota massa, unde sufficiet ad massam figere attentionem. §. 1117. Quando excurrit corpus oscillans, aerem, cui occurrit, condensat; hic inde magis elasticus, se quaquaversum expandit & excurrit in aerem vicinum, dum vero se restituit in pristinum statum, majorem celeritatem adeptus, ulterius excurrit in tantum spatium, quantum erat condensatus, rarior sit, aerem hoc motu promovet & similiter condensat, donee ejus vires reagentes tantae sint, ut aequipolleant viribus aeris excurrentis; tum hic tertius aer plus condensatus se quaquaversum expandit, reducitque ab una parte aerem excursum rarefactum ad aequilibrum pristinum, & aerem alium vicinum propellendo condensat eodem modo ac dictum superius.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
