# Epitome elementorum physico-mathematicorum 330

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/330

§. 1118. Oriuntur hinc in aere undae excurrentes à centro suo, veluti undae in aqua, sed cum hac differentia, quod in acre fiant quaquaversum in modum sphaerae, cum aliae in superficie aquae tantum contingebant. §. 1119. Undae quoque hae aereae motum habent analogum cum motu penduli, quod duas oscillationes absolvit, dum aer semel it & redit: & quia increscit elastica vis prout partes aeris propius ad centrum suum accedunt, idcirco poterunt harum undarum oscillationes cum iis penduli in cycloide moti comparari. §. 1120. Hinc tota doctrina undarum superius explicata huc revocari & undis aeris applicari potest: ex quibus ergo sequetur undas aereas in toto suo decursu esse isochronas: unam non impedire alias quocunque modo inter se decurrentes. §. 1121. Et ex his sequetur, quod manente aeris elasticitate & densitate eadem omnes undae aequali celeritate promovebuntur. §. 1122. Sed manente densitate aeris increscat elasticitas, erit undarum celeritas in ratione subduplicata elasticitatis. §. 1123. Et manente clasticitate mutetur densitas, erit undarum celeritas in ratione subduplicata inversa densitatis. §. 1124.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
