# Epitome elementorum physico-mathematicorum 333

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/333

§. 1133. Intelligitur ergo qualia loca tantum Echo reflectere possint, qualia non; tum quare aliquando sit una, aliquando plurimae: quare sit monosyllaba, vel polysyllaba: citior tardiorve: quare clarior quae repercutitur à lapideo obice, quam à ligneo: cur plerumque inter rudera antiquorum maenium & in sylvis audiatur, & requiratur certa ab obice distantia antequam distingui possit. §. 1139. Colligitur quoque sonus, & dirigitur versus quemlibet locum, & augetur in loco ope tubarum ex amplo in angustum abeuntium, & sonum copiosum reflectentium ac dirigentium in angustias, quales inserviunt surdastris, uti perspicilla senibus caecutientibus. §. 1140. Sed dirigitur rectà, & augetur sonus ope Tubarum Stentorearum quarum inventor praecedenti seculo Morlandus fuit, harum figurae diversae, emenditae successu temporis à Cassegreynio Hasaeo, sGravezandio. §. 1141. Dirigitur quoque sonus ope longorum canalium ad magnas distantias absque magnâ jacturâ. §. 1142.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
