Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 338
Unproofread scanNot analysed yet
Et ideo corpora graviora permixta vel occurrentia talibus levioribus, massam poterunt constituere specifice leviorem, quam est aer, quae ideo etiam in auras adscendet. 9. Forte quoque adscendunt nonnulla per Frigus. §. 1154. Quia autem atmosphaerae densitas, &proimde gravitas specifica differt in variis distantiis a Terrae superficie, gravitas exhalationum vel vaporum diversa, aequilibrium cum aere aget ad diversas distantias, unde nonnulla altissime adscendent supra Terram, alia parum.