# Epitome elementorum physico-mathematicorum 338

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/338

Et ideo corpora graviora permixta vel occurrentia talibus levioribus, massam poterunt constituere specifice leviorem, quam est aer, quae ideo etiam in auras adscendet. 9. Forte quoque adscendunt nonnulla per Frigus. §. 1154. Quia autem atmosphaerae densitas, & proimde gravitas specifica differt in variis distantiis a Terrae superficie, gravitas exhalationum vel vaporum diversa, aequilibrium cum aere aget ad diversas distantias, unde nonnulla altissime adscendent supra Terram, alia parum.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
