# Epitome elementorum physico-mathematicorum 339

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/339

Quo specifice graviora enim sunt, eo propiora terrae erunt; quo minus gravia, eo altiora: hinc meteora, nubesque ad diversissimas altitudines adspicimus pendentes in aere: imo eorum altitudo discrepabit mutatâ aeris densitate. §. 1155. Quo aer igitur densior, eo aptior multis gerendis meteoris; quo rarior eo ineptior: unde in plagis frigidioribus & hyeme atmosphaera gerere poterit maximam vaporum & exhalationum copiam, & sustinere easdem gravissimas specifice; testatur experientia in locis frigidioribus poloque vicinis hinc aerem semper nebulosum, & hyeme plurima observari meteora in omnibus terrae plagis. §. 1156. Dividi solent meteora in Aquea, Ignea, & Aerea, quem ordinem in tractando sequar, primum Aquea examinaturus: quae sunt Nebula, Nubes, Ros, Pluvia, Pruina, Nix, Grando, Turbo, Iris, Halo, Parhelia, Paraselinae. Ignea sunt, Ignes Boreales, cum suis speciebus, Stellae cadentes, Ignes Lambentes, Fulgur & Fulmen. Aerea sunt Venti. §. 1157. Descendunt haec §. 1152 iterum ex alto, 1. imminuta aeris densitate quacunque ex causa. 2. Quando partes elevatae, antea per ignem rarefactae, postea amisso igne condensantur, & evadunt aere specifice graviores. 3. Quando in adscensu consumptus fuit motus, quo ab igne, vel aliis causis sursum propellebantur. 4.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
