Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 346
Unproofread scanNot analysed yet
quando aer infra nubem, quoad elasticitatem, densitatem vel copiam valde imminuitur, nubes propria gravitate, tum pressa deorsum ab aere superiori descendet, &condensata abibit in pluviam. §. 1176. Quia autem Pluvia decidit per aerem semper inquinatum exhalationibus omnis generis, &quia ipsae nubes constant pro parte ex exhalationibus ejusmodi, patet pluviam non esse aquam puram, sed massam compositam, ex quâ Chemia terram, sales &alia corpora colligit: nec difficulter intelligitur, quare aliquando materiâ rubrâ instar sanguinis, Sulphure, pulvere flavo fluido salso, aliisque diversis corporibus pluat? &intelligitur quomodo ex pluvia plantae diversissimi generis proferentes admodum varios succos crescant? tum quare pluvia cessante aer sit purissimus, pellucens valde, laetissimusque? §. 1177. Guttae pluviae sunt sphaericae, quae magnitudine inter se discrepant, nunquam tamen earum diameter 7; pollicis excedit, an haec non pendent a vi partium attractrice? §. 1178. Cur pluvia modo densa, modo rara? cur aestate guttae majores &rarae, hyeme minores &densae? an haec non pendent a diversa aeris, per quem decidit, raritate, &resistentia, minori aestate quam hyeme? §1179. Quanam velocitate guttae pluviae decidunt? an non subito perveniunt ad motum aequabilem ob aeris resistentiam, &parva velocitate perveniunt ad terram, ne plantarum partes teneras laedant? supputare facile potest quicunque Caput X. part. 2. bene intelligit. §. 1180. Cur semper modo pluit vaporibus, non aut rarissime exhalationibus? an non quia vapores copiam earum multo excedunt; &quia hae plerumque incendiis consumuntur, vel permiscentur cum vaporibus &ita simul relabuntur? §. 1181.