# Epitome elementorum physico-mathematicorum 350

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/350

Cecidit tamen aliquando grando maxima aliquot unciarum & librarum mediis in tempestatibus, tonitru & fulmine, quando nubes valde condensatae urceatim pluvias emittunt, quae intermedia via inter nubes terramque occurrentia particulis conglaciantibus, abeunt in fragmenta glaciei ingentia: historiae omnes docent haec contigisse media aestate, quando aer quidem est calidissimus, sed faetus elevatis particulis conglaciantibus. §. 1189. Grando nonnunquam diversissimam induit figuram, conicam, pyramidalem, semirotundam, angulosam, compressam, prout diversa salia fuerint in aere, quae admiscentur unde variae grandinis crystallisationes: non enim conglaciatio a crystallisatione differt. §. 1190. Quare non, aut raro decidit grando in vallibus ita sitis, ut montes ad orientem sui habeant? an non ob reflexos copiosissimos Solis radios a montibus, grandinem liquefacientibus? quanam rapiditate descendat per aerem cognoscitur eodem modo ac de Pluvia dictum §. 1180. §. 1191. Si particulae vaporis inter delapsum ex nube concrescant cum aliis in silamenta oblonga, quae vario modo sibi imposita floccos formant, effingitur id quod Nivem vocamus. §. 1192.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
