Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 353
Unproofread scanNot analysed yet
Si ex centro Solis concipiatur linea recta in infinitum producta transiens per oculum spectatoris, tum aliae rectae ex singulis coloribus principibus Iris ad oculum quoque ductae, hae cum recta infinita diversos constituent angulos, angulus enim violacei coloris erit 40 grad. 17 minut. angulus rubri coloris 42 grad. 2 minut. intermedii colores angulum inter hos medium formabunt: adeoque totus arcus latitudinem inter gradus memoratos jacentem habet unius gradus &45 minutorum. §. 1200. Lucis radius integer ex Sole emissus, &incidens oblique in guttae superficiem, intrat &refringitur juxta legem refractionis §. 893 perveniens ad auperficiem posticam, reflectitur quacunque ex causa; juxta §. 873 versus superficiem anteriorem, ex qua exeundo in aerem, refringitur iterum juxta §. 893, &dibzy G Google in exitu separatur in suos radiolos coloratos, quemadmodum de radiis ex prismate exeuntibus demonstratum, tumque deferuntur ad aciem spectatoris, quod demonstratione à priori evincimus. §. 1201. Ponatur igitur spectator aciem direxisse versus locum, in quo pluvia cadit, &quia radii Solis sunt sibi paralleli &sub eodem angulo incidunt in partes superficiei guttarum omnium, ac refringuntur &reflectuntur juxta constantem rationem §.