# Epitome elementorum physico-mathematicorum 361

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 361. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/361
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/361

Ignis Borealis vocatur lumen magnum, aliquando aequabile & placidum, aliquando cum diversis columnis luminosis inaequaliter exeuntibus, & cum diversissimis aliis phaenomenis, plerumque in Boreali caeli parte conspicuum, durans vel per paucas horas, vel per dies paucos: quia intra angustum temporis spatium aliquot ignes observati fuerunt, cum olim non multi descripti sunt, inceperunt accuratius ad hos animum appellere Philosophi, eorumque historias optime collegerunt Maraldi & Hallejus: Ejusmodi ignes, sed in aliis caeli plagis conspicui sub variis Phaenomenis, acceperunt à figurâ, magnitudine, fulgore, & motu quibus inter se discrepant, nomina varia: praecipuos tantum afferam, ex quibus reliqui intelliguntur, qui ab antiquis memoriae proditi sunt, & variis insigniti nominibus, nam quoad materiam sunt sibi similes: Trabs vocatur cum lumen oblongum parallelum horisonti apparet. Sagitta habet formam trabis, sed in cuspidem desinit.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
