# Epitome elementorum physico-mathematicorum 364

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 364. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/364

Nonnunquam ingentes tractus in aere luminosi apparent, moti subito de uno loco in alium, quos ignarus Meteoron judicaret, qui pendent tantum a muscis catervatim volitantibus noctu, & Phosphori lucem exspirantibus undiquaque ex suo corpore, uti in Italia observavit Scheuchserus, & alibi Rayus. §. 1222. Fulgur vocatur flamma magna in sublimi accensa, subito apparens & evanescens, quaquaversum expansa. §. 1223. Pendet ab exhalationibus sulphureis, nitrosis, & carbonibus, mistis inter se, veluti in pulvere pyrio, accensis per effervescentiam aliarum exhalationum ignivomam: quia tractus earum exhalationum sunt interrupti in aere, etiam modo parva copia simul accenditur, hinc flamma, quae illico consumta penitus, in uno observatur loco, & alia ab hac separata mox sequitur in alio loco. §. 1224.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
