Latin
367
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 367
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1230. Plerumque sequitur conflagrationem fulminis, raro absque fulmine; contingit tamen: videtur fieri haud aliter, quam sonus ingens qui sequitur Aurum fulminans incensum, vel pulverem fulminantem ex Sulphure, nitro &sale alcalino compositum &in libero aere accensum; ex iisdem enim ingredientibus fulmen constare videtur; murmur a variis pendet Echis reflexis a nubibus, &ab obstaculis terrestribus: tum quia exhalationes in nubibus effervescunt, prout successive inter se miscentur &magno impetu disploduntur. §. 1231. Intelligitur hinc quare Tonitru non laedat corpora terrestria, uti vulgo creditur, sed tantum Fulmen?