# Epitome elementorum physico-mathematicorum 370

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 370. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/370

52 Varietatem aliquam subeunt hi venti pro diversa anni tempestate; sequuntur enim Solem, nunc ad Austrum, nunc ad Boream ab Aequatore declinantem. 6. Circa litrora Guineae spatio 500 leucarum venti fere perpetui Australes, imo versus orientem quasi ab occasu moti reperiuntur. §. 1237. Hujus venti causa Sol est, rarefaciens suo calore aerem, qui majorum sic virium, propellit omnem anteriorem; & cum frigescit minorum virium existens, ab aere ad tergum haerente citius refrigerato & majorum virium, ob lateralem affluxum alius aeris, propellitur versus eandem determinationem, quam ante. §. 1238. Non autem hic ventus a motu terrae circa axin oritur. 1. Quia est longe tardior eo motu. 2. Quia sequitur Solem, nèc est perfecte Orientalis, 3. quia flat aeque vehemens sub Aequatore & extra. 4. Quia venti contrarii in mari Indico regnant. 5. Nec relinquit aer terram, nam in motu annuo comitatur aer semper terram. 6. In apicibus omnium montium observaretur Eurus, qui non datur ubivis. §. 1239. In mari Pacifico regnant iidem venti regulares, qui in Atlantico extenduntur aequaliter ad 30 gradum utrinque ab Aequatore.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
