# Epitome elementorum physico-mathematicorum 40

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/40

Quare positis velocitatibus & temporibus inaequalibus, erunt spatia percursa in ratione composita ex rationibus velocitatum & temporum: sunt proin inter se, ut producta, quae habentur ex tempore multiplicato per velocitatem. §. 137. Temporum ratio componitur ex directa ratione Spatiorum, & reciproca velocitatum. CAP. VIII. De Potentiis prementibus. §. 138. Potentiam vocamus vim alicujus A corporis quod agit in aliud corpus, ad hoc movendum ex suo loco, sive maneat in quiete, sive actu moveatur. §. 139. Tria potentiarum quiescentium talium cognovimus genera, est enim vel potentia vivi animalis prementis manubus, vel pedibus, vel reliquo corpore aliquod obstaculum.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
