Latin
41
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Vel est Gravitas in corporibus premens perpetuo corpus in quo haeret, adversus aliud corpus, quod sustinet. Vel est vis elastica corporis compressi elastici inter alia &conantis se restituere, sive expandere: agunt haec tria potentiarum genera etiamsi sint in quiete: sed pressiones quoque peraguntur a potentiis motis, uti quando manus hominis moti propellit obstaculum mobile; tum quando corpus grave est in motu positum a gravitate nihilominus pellitur vel premitur ulterius: corpus elasticum se restituens est in motu positum &premit tamen adhuc obstaculum: dein corpus motum incidens in aliud corpus quiescens vel motum, premit quantum hac vi potest: de quiescentibus potentiis hic modo agam.