# Epitome elementorum physico-mathematicorum 41

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/41

Vel est Gravitas in corporibus premens perpetuo corpus in quo haeret, adversus aliud corpus, quod sustinet. Vel est vis elastica corporis compressi elastici inter alia & conantis se restituere, sive expandere: agunt haec tria potentiarum genera etiamsi sint in quiete: sed pressiones quoque peraguntur a potentiis motis, uti quando manus hominis moti propellit obstaculum mobile; tum quando corpus grave est in motu positum a gravitate nihilominus pellitur vel premitur ulterius: corpus elasticum se restituens est in motu positum & premit tamen adhuc obstaculum: dein corpus motum incidens in aliud corpus quiescens vel motum, premit quantum hac vi potest: de quiescentibus potentiis hic modo agam.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
