# Epitome elementorum physico-mathematicorum 42

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/42

§. 140. Magnitudo Potentiae vocatur quoque ipsius Intensitas. Quae est, prout est effectus: si enim a magna potentia parvus editur effectus, non tota potentia, sed ejus pars agit; & si a parva potentia magnus effectus, non ejus pars, sed tota agit, unde est intensitas, prout est actio potentiae, quae ex effectu cognoscitur. §. 141. Obstaculum voco, quodcunque resistit actioni potentiae. §. 142. In ipsis potentiis nihil scitur absolute magni, sed ex comparatione unius cum alia habetur aequalitas vel inaequalitas, & proin una est major alterâ. §. 143. Si duae potentiae prementes aequalibus temporibus edant effectus aequales, erunt quoque earum intensitates aequales. §. 144. Si duae potentiae premant contraria directione in se & maneant in quiete, sunt aequales; & actiones, quas producunt temporum momentis infinite parvis, sese destruunt: quare sic infinita quantitas actionis in Natura perit: in Luctatoribus evidenter patet. §. 145. Si obstaculum sit tantum, ut a potentia moveri nequeat, agit obstaculum idem quod potentia aequalis oppositâ acta directione, unde iterum actio potentiae destruitur uti in §. 144. §. 146.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
