# Epitome elementorum physico-mathematicorum 47

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/47

Si vero corpora, extensione aequalia, non habuerint eandem gravitatis quantitatem in vacuo, varietas pendebit a poris vacuis, pluribus in corpore minus gravi, paucioribus in magis gravi; vacuum enim pondus non habet. §. 165. Verum si corpora demittantur per aërem, velocitas a gravitate generata non est aequalis, sed corpora, quae habent plus molis & minus superficiei, descendunt citissime. §. 166. Quae differentia velocitatis in descensu non a natura corporea, sed a medio resistenti oritur. §. 167. Quae igitur magnitudine aequalia per aerem lentissime descendunt, multo plus pororum vacuorum in se habent & minus substantiae corporeae. §. 168. Unde diversitates substantiarum cognosci possunt datis corporibus aequalis magnitudinis ex pondere diverso in vacuo, & ex velocitate diversa, qua descendunt per aerem. §. 169. Pondera diversa corporum aequalium in vacuo, vel in eodem fluido ponderatorum vocantur Pondera Specifica, vel Gravitates specificae corporum. §. 170. Ex quibus cognoscitur proportio quantitatis solidae in uno ad alterum corpus extensum. §. 171.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
