# Epitome elementorum physico-mathematicorum 50

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/50

Centrum terrae sphaeroideae sustinet partem gravitatis, quae in puncta media axeos agit: estque haec pars ad gravitatem totam, veluti sinus latitudinis puncti pressi ad sinum totum. §. 181. Si gravitas corporum terrestrium directionem tamen habet versus centrum terrae sphaeroideae, & non versus puncta alia in axe, tum aget juxta curvam quandam, quae est una ex trajectoriis Bernouillianis; si vero agit ex centro in lineis rectis, hae non erunt perpendiculares in superficiem terrae. §. 182. Si gravitas semper agit novis viribus, velocitates novas aequalibus temporibus producentibus, corpus libere in vacuo descendens habebit motum aequabiliter acceleratum. §. 183. Tum vero corpus grave sursum projectum, iisque viribus semper depressum, habebit motum aequabiliter retardatum. §. 184. Dumque iterum delabitur, & pervenit ad initium unde adscenderat habebit eandem velocitatem, quam in primo adscensu habuerat. §. 185. Quare haud imminuto eodem motu, corpus quacunque via iterum adscendens, ad eandem perveniet altitudinem; uti pendulis probatur. §. 186. Corpus ex quiete libere descendens, nec offendens resistentiam fertur tempore minuti secundi pedibus Paris. 15.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
