Latin
51
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 51
Unproofread scanNot analysed yet
digit. 1. Lineis 2τ1, uti immediato delapsu corporum Galilaeus, &pendulis Hugenius demonstrârunt. §. 187. Quum gravitas continuo velocitates addit, increscent spatia a gravi absoluta, temporibus aequalibus, ita ut sequenti minuto corpus delapsum descendat per longius intervallum, quam praecedenti minuto descenderat. §. 188. Quando tempus &velocitas gravis delapsi per lineas repraesentantur, proprietates gravis cum triangulo optime comparari, &ex ejus naturâ demonstrari posse, primus invenit Galilaeus, quod inventum nescio an satis laudari queat! §. 189. Grave delapsum dato tempore in fine acquisivit suo accelerato motu tantam velocitatem, quâ eodem tempore aequabiliter motum, duplum spatii percurrissat. §. 190. Spatia percursa a gravi, ab initio lapsus supputando, sunt inter se in ratione quadrata temporum. §. 191. Quare spatia percursa aequalibus temporibus sunt inter se, velut numeri im§. 192. Et spatia a gravibus percursa sunt inter se, ut quadrata velocitatum. §. 193. Ergo velocitates &tempora, quibus gravia decidunt, sunt inter se, ut radices spatiorum percursorum ab initio lapsus. §. 194.