Latin
53
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 53
Unproofread scanNot analysed yet
§. 196. Gravitant autem omnia in sereciprocè, aeque tellus in corpus quod in atmosphaera, aut supra hanc haeret, quam hoc in terram: &terrae hemisphaerium in hemisphaerium oppositum. §. 197. Agit gravitas in infinitas usque distantias; nam remotissimi Cometae in Solem gravitant: dumque agit, penetrat usque in intimam corporum substantiam sine virtutis diminutione. §. 198. Hinc intelliguntur nonnulla; 1. quare si effossus puteus a superficie terrae ultra centrum, &lapis projiceretur in eundem, rediret ad manum projicientis sponte, postquam ellipsin descripsisset. 2. Si globus horisontaliter projectus aequales vires centrifugas, quam gravitatis haberet, circumageretur circa terram, &in eundem locum rediret: 3. Si sphaera imponatur plano horisontali, quiescat tantum in uno puncto. §. 199. Experimentum vero Leibnitsianum, quo demonstrari credebatur gravitatem corporum cadentium per fluidum esse destructam vel imminutam, nihil minus probat: nam 1. si instituitur iis ambobus modis2 quibus autor voluit, effectus a. In Ramazzini operibus pag. 466. &THistoire de l’Acad. Royal. anné 1711. pag. 3.