# Epitome elementorum physico-mathematicorum 53

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/53

§. 196. Gravitant autem omnia in sereciprocè, aeque tellus in corpus quod in atmosphaera, aut supra hanc haeret, quam hoc in terram: & terrae hemisphaerium in hemisphaerium oppositum. §. 197. Agit gravitas in infinitas usque distantias; nam remotissimi Cometae in Solem gravitant: dumque agit, penetrat usque in intimam corporum substantiam sine virtutis diminutione. §. 198. Hinc intelliguntur nonnulla; 1. quare si effossus puteus a superficie terrae ultra centrum, & lapis projiceretur in eundem, rediret ad manum projicientis sponte, postquam ellipsin descripsisset. 2. Si globus horisontaliter projectus aequales vires centrifugas, quam gravitatis haberet, circumageretur circa terram, & in eundem locum rediret: 3. Si sphaera imponatur plano horisontali, quiescat tantum in uno puncto. §. 199. Experimentum vero Leibnitsianum, quo demonstrari credebatur gravitatem corporum cadentium per fluidum esse destructam vel imminutam, nihil minus probat: nam 1. si instituitur iis ambobus modis2 quibus autor voluit, effectus a. In Ramazzini operibus pag. 466. & THistoire de l’Acad. Royal. anné 1711. pag. 3.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
