# Epitome elementorum physico-mathematicorum 55

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/55

§. 202. Velocitas acquisita a gravi supra planum inclinatum delapso, comparata cum alio gravi eodem tempore ex quiete etiam perpendiculariter delapso, est ut altitudo plani inclinati ad ejus longitudinem. §. 203. Hinc cognoscitur quam partem plani inclinati absolvit grave, dum aliud grave eodem tempore per datum spatium perpendiculariter labitur. §. 204. Est autem hic ratio aequalitatis inter velocitates & spatia percursa supra planum inclinatum eodem tempore. §. 205. Hinc cognoscitur spatium percursum eodem tempore supra duo plana diversimode inclinata. §. 206. Et ducta perpendiculari supra planum inclinatum usque ad perpendiculum plani, spatia aequali tempore percursa abscindentur. §. 207. Hinc tempora, quibus percurruntur diversa plana ejusdem altitudinis, sunt ut longitudines planorum. §. 208. Grave perpendiculariter delapsum plurimum semper conficiet spatii, & supra planum inclinatum eo plus, quo planum propius accedit ad perpendiculum, & contra. §. 209 Si semicirculus statuatur ad horisontem perpendicularis, tempora descensus per chordas quascunque ex punctis extremis diametri erectae ductas erunt aequalia inter se, & tempori per diametrum perpendicularem impenso. §. 210. Si ergo circulus horisonti insistit, omnes rectae a puncto contactus in peripheriam ductae aequali tempore à gravi percurruntur. §. 211. Sunt vero velocitates gravium supra chordas decurrentium in fine acquisitae, veluti ipsae longitudines chordarum.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
