# Epitome elementorum physico-mathematicorum 57

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/57

Si planorum quotliber contiguorum eadem sit inclinatio, ac longitudines sint proportionales tempora quibus a gravi percurruntur, sunt inter se in ratione subduplicata earundem longitudinum simul sumtarum. §. 216. Dum igitur duae dantur curvae similes, similiterque positae, erunt tempora descensus gravium supra eas in subduplicata ratione earundem longitudinum. CAP. XII. De Pendulis. §. 217. Dendulum vocatur Corpus grave ex filo tenui suspensum, mobile circa alterum fili extremum, ex quo pendet, tanquam circa centrum. Consideramus pendulum positum in Vacuo, & moveri absque resistentiâ; tum attritum supra centrum esse nullum, ut eo simplicior reddatur doctrina, & demonstrationes Mathematicae ipsi applicari possint; postea enim resistentia aeris; & attritus penduli addi poterunt, quum Experimenta explicantur cum Pendulis instituta. §. 218. Si pendulum ex suo ad horisontem perpendiculari statu redigitur quomodocunque in alium, ac deinceps sibi libere committitur, descendit vi gravitatis quantum potest, donec in statum horisonti perpendicularem pervenerit. §. 219. In hoc descensu acquisivit tantam velocitatem ex legibus gravitatis §. 214.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
