# Epitome elementorum physico-mathematicorum 58

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/58

quâ adscendere cogitur in oppositam partem ad aequalem altitudinem, ac unde ceciderat. 5. 220. Dumque rotatur circa centrum immobile, quod alterum fili extremum est, describit hoc motu, arcum circuli. §. 221. Qui arcus est eo major vel minor, prout altitudo prima, unde pendulum cecidit, major minorve fuit. §. 222. Sed qui nunquam tamen major semicirculo esse potest, si pendulum fuerit filum flexile. §. 223. Quum pendulum adscendit ad oppositam partem, destruitur omnis ejus velocitas, donec ad quietem reductum, iterum solâ gravitate descendat, per candem viam redeundo. §. 224. Qui itus reditusque penduli vocantur ejus Oscillationes, vel Vibrationes. §. 225. Dum pendulum in Vacuo agitur oscillatione, excurret semper in eosdem circuli arcus ab initio oscillationis usque in tempus infinitum, cum nulla sit causa, quae ejus motum demit, & gravitas in eodem loco semper easdem vires corpori communicat. §. 226. Quare hoc pendulum eodem tempore integras suas oscillationes peraget. §. 227. Si pendulum tale longissimum oscillatione exiguâ describeret arcum circuli admodum parvum moveretur in linea, quae vix differret a chorda circuli. §. 228. Adeoque dum dimidiâ oscillatione ageretur, id consumeret temporis, quo grave caderet per duplam penduli longitudinem perpendiculariter §. 229. Et dum integram oscillationem describeret, elaberetur tempus, quo grave per octo penduli longtudines descenderet. §. 230. Tale pendulum agitatum à magno vel parvo gravi corpore, eodem tempore eundem arcum circuli percurret, nam omnia gravia in vacuo feruntur velocitate eâdem, uti demonstratum §. 162. §. 231.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
