# Epitome elementorum physico-mathematicorum 60

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/60

Si tamen pendulum nunc in majores, nunc in minores arcus excurreret, non impenderet tempora aequalia, sed longiora; dum describeret arcus majores; breviora, dum minores, quum arcus majores circulorum plus differunt a suis chordis, quam arcus minimi. §. 232. Adeoque si pendulum oscillationibus ageretur semper magnitudine decrescentibus a prima aequali semicirculo, ad ultimam usque in quietem, tempora impenderet semper breviora, quorum maximum fuisset in oscillatione prima, minimum in ultimâ. §. 233. Quum corpus grave, pendulum ex filo, movetur in aëre, & atteritur ad centrum, ejus oscillationes primae sunt maximae, quae imminuuntur perpetuo ob resistentiam aëris & attritum in centro donec tandem plane desinant: imo maximae oscillationes plus temporis impendunt, quam minores, per §. 231. & quia resistentia aeris adversus pendulum diversa velocitate motum crescit in rationibus variis, explicandis postea ad §. 751, 752. §. 234. Tum si dantur in aere duo pendula aeque longa, sed quorum unum gravius altero, sub aequali volumine; & simul demittantur ex aequali altitudine, gravius excurret in majores arcus, citius peraget in initio oscillationes, non tamen postea, & diutius movebitur, quae pendent partim ab aeris resistentia, partim ab §. 231. dibzy G Google §. 235.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
