Latin
61
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Si dantur duo pendula aeque longa, aeque gravia, sub inaequali volumine, &simul demittantur ex eadem altitudine, illud majoris voluminis citius quiescet altero, neque in tantos excurret arcus, in initio tardius, non postea, absolvit suas oscillationes, &differentia arcuum descriptorum a pendulo majoris molis, major est differentia arcuum descriptorum a pendulis minoris molis a, haec experientia in aëre probat. §. 236. Si pendulum in oscillationes actum, appensum horologio, includatur recipienti Boyleano, ex quo educitur aer, suas oscillationes extendet in arcum majorem, quam ante fecerat, sed eas absolvit longiori tempore, attamen velocius movetur b §. 237. In Vacuo iterum considerandae sunt durationes oscillationum duorum pendulorum in similes arcus excurrentium, quae sunt in subduplicata ratione longitudinum pendulorum. §. 238. Ergo longitudines pendulorum sunt in duplicatâ ratione temporum, quibus oscillationes peraguntur. a. de Lanis ibidem b. Derham in Philos. Trans. Compend. vol. 4. pag. §. 239.