Latin
64
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 64
Unproofread scanNot analysed yet
In cycloide, cujus axis ad perpendiculum erectus est, vertice deorsum spectante, tempora descensus, quibus mobile vi gravitatis a quocunque in eo puncto demissum ad punctum imum pervenit, sunt inter se aequalia, habentque ad tempus casus perpendicularis per axem cycloidis eam rationem, quam habet semiperipheria circuli ad ejus diametrum. §. 247. Tempus unius oscillationis integrae in cycloide est ad tempus casus perpendicularis per axem cycloidis, ut integra circuli peripheria ad ejus diametrum. §. 248. Hinc si pendulum in cycloide perficiat oscillationes magnas vel parvas, aequalibus temporibus eas describet, demtâ medii resistentiâ. §. 249. Hinc patet ratio pendulorum in Horologiis oscillatoriis, quorum motus inter duas laminas Cycloideas peragitur. Plura, sed profundiora, haberi possunt in Hugenii volumine de Horologio oscillatorio; qui vero multa experimenta cum pendulis capta desiderat, adeat de Lanis in Magist. Naturae &Artis. tom. 1. lib. 5. cap. 1. CAP. XIII. De Machinis Mechanicis. §. 250.