# Epitome elementorum physico-mathematicorum 66

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/66

§. 253. Centrum gravitatis in corporibus vocatur punctum aliquod imaginarium, ex quo si suspenderetur corpus quodlibet, semper maneret quietum, & ab omni parte sibi aequilibratum. Et si plura forent corpora separata a se, vel juncta, tum centrum gravitatis eorum concipitur illud punctum ubicunque etiam ponendum, ex quo suspensa quolibet modo forent in aequilibrio, in ea distantia, si linea quadam jungerentur. In hoc centro tota gravitas corporis esse concipitur. §. 254. Si ergo corpus non sustinetur ex centro gravitatis, neque in lineâ recta ducta ex centro gravitatis perpendiculari ad superficiem terrae, corpus illud non manebit in quiete, sed gravitate illius centri dibzy G Google tri descendet, quantum potest. §. 255. Descendit autem modo corpus tantum, quantum hoc centrum descendit: hinc intelligitur quare nonnulla corpora imposita plano inclinato devolvuntur rotando, alia simpliciter prolabuntur; alia adscendere videntur §. 256. Centrum Motus vocatur punctum, circa quod corpus unum, vel plura simul moventur. §. 257.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
