# Epitome elementorum physico-mathematicorum 67

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/67

Libra vocatur Machina destinata mensurandis ponderibus corporum; constat ex jugo, axe, trutina & examine. §. 258. Quae clare cognoscetur, si primo concipiatur ut Linea recta Mathematica, in cujus medio ponitur centrum motus, vel axis. §. 259. Quando Libra §. 257 movebitur supra centrum motus, quodlibet ejus punctum ab axe utrimque aequaliter distans describet circulos, vel eorum arcus, aequales: & omnia puncta utrimque ab axe describunt eodem tempore circulos, vel arcus, proportionales distantiis ab axe: Arcus descripti sunt viae percursae a singulis punctis; quae sunt ut velocitates punctorum: quare velocitates sunt proportionales distantiis ab axe.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
