# Epitome elementorum physico-mathematicorum 68

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/68

§. 260. Si ad aequales distantias utrimque ab axe appendantur gravia aequalia, haec motâ Librâ aequalem velocitatem semper habebunt, adeoque momenta aequalia, & tenebunt, aequilibrantia inter se, Libram in quiete, quomodocunque posita fuerit. §. 261. Quo distantiae ab axe majores sint, ex quibus eadem gravia aequalia agunt, eo momenta habebunt majora, quae increscent in ratione distantiarum ab axe, quia velocitates crescunt in hac ratione. Hinc patet quare Librae longiores accuratius pondera vera exhibeant, quam breviores. §. 262. Si ad aequales distantias utrimque ab axe concipimus materiam gravem aequali copia positam, erunt juxta §. 260 momenta utrimque aequalia; & quomodocunque posita Libra quiescet: hic est conceptus Librae verae materialis nondum oneratae lancibus vel ponderibus, ad quam omnia explicata a §. 258 ad 262 applicari possunt. §. 263. Si aequalia pondera utrimque ab axe ad aequalem distantiam affixa sunt, vel pendent ex filis flexilibus, affixis ad eadem puncta, erunt semper momenta eadem ponderum, quomodocunque Libra ad horizontem inclinata fuerit; adeoque semper erit aequilibrium in utroque casu.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
