Latin
70
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 70
Unproofread scanNot analysed yet
momenta ponderum erunt inaequalia, &libra rotabitur, donec situm perpendicularem ad horizontem acceperit, eritque pondus majus inferne, minus superne positum: adeoque Libra accurate Geometrica juxta §. 258. 262 foret usui minus apta. §. 267. Si centrum motus sit supra Libram, &ad aequales ab axe distantias affigantur gravia aequalia, Libra posita horizontaliter quiescet, mota vero tamdiu oscillabit, donec in situm horizontalem pervenerit. §. 268. Sed positis iisdem ut in §. 267, si pondera appensa sunt inaequalia, ea pars Librae deprimetur, cui appendet pondus maximum; elevabitur opposita Librae pars, donec aequilibrium fiat ponderis minoris cum majori: adeoque non rotabitur Libra per praepondium, veluti in 5. 266 a Libris §. 258. 262 fiebat. Usibus igitur humanis commodior est haec Libra. §. 269. Quo centrum motus est supra Libram altius elevatum, eo a praeponderante pondere minus deprimetur Libra: quo centrum propius ad Libram, eo una pars a praepondio plus deprimetur: quamobrem Librae non sunt construendae, ut centrum motus multo altius elevatum habeant.