Latin
72
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Quare idem pondus variis distantiis jugi applicatum, potest esse in aequilibrio cum variis ponderibus, sed ad unam distantiam ab axe positis, &reciproce; quod est unum ex commodis Staterae. §. 277. Axis Staterae tantum sustinet, quantum gravitant ambo pondera, non quantum momenti habent, &hinc axis minus premitur supra trutinam, quam in Libra vulgari; estque sic mobilior, quod est alterum commodum. §. 278. Intelligitur ex his structura Staterae juxta triplicem modum. 2. Falsitas Librarum. 3. Tum quomodo Librâ falsâ accurate tamen ponderum mensuras cognoscere licet. 4. Et quomodo in Libra aequalium crurum pondera varia ad diversissimas distantias ab axe inter se aequilibrant. 5. Quomodo centrum aequilibrii motusque sit quaerendum dato uno pondere &Staterâ gravi. 6. Vel datis duobus ponderibus &Staterâ gravi. §. 279. Ex iisdem principus intelligitur Statera composita, quae ex duabus Stateris constat. §. 280. Vectis vocatur Corpus longum, inflexile, destinatum ad corpora movenda, ad gravia sustinenda, elevanda. §. 281. Corpus quod vecti supponitur, &supra, quod tanquam centrum motus, rotatur, vocatur fulcrum, basis, hypomochlion, centrum motus. §. 282.