# Epitome elementorum physico-mathematicorum 8

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/8

Posterioribus temporibus doctrina eclectica Potamonis, redolens imprimis Platonicam, celebris evasit in Schola Alexandrina & Atheniensi sub Imperatoribus Romanis usque ad Justinianum, hanc primi Christiani doctores animosissime sibi compararunt: haeresibus autem in Ecclesia crescentibus, & absurdo idearum abstractarum animadverso, odiosa evasit, tumque post varia fata Aristotelis dogmata emerserunt, omnesque scholas impleverunt, quamobrem hisce seculis Physica promota nequicquam fuit. §. 19. Postquam vero Arabes magnam orbis terrarum partem subegerant, & decurrente nono seculo philosophari inceperant, suam subtilem doctrinam Aristotelieam, & commentaria Averrois in eandem transtulerunt in subactas regiones: quae in Hispania, Italia, inde in Galliis cum variis fatis, imo usque in Asiae plurimis remotissimisque locis exculta fuit; qua deinceps seculo 13 Scholastici exorti, Arabum methodum in explicando Aristotele sequentes, hi postea divisi in Thomistas & Scotistas, & ad finem seculi 14 iterum subdivisi in Nominales & Reales. §. 20.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
