# Epitome elementorum physico-mathematicorum 86

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/86

§. 342. Augetur quoque attritus, quo velocius corpora supra se moventur, & sequitur rationem velocitatis. §. 343. Ex quibus patet attritum corporum laevigatissimorum & movendorum supra se posse increscere, ut magnum momentum potentiae postuletur ad eum superandum; si enim corpora habuerint superficies maximas, validissime comprimantur ad se, velocissime moveantur, attritus fit ingens. §. 344. Si duo corpora lignea, cuprea, vitrea, polita, lente supra se moveantur, postulant potentiam superantem attritum, quae plerumque est in ratione compressionis corporum ad se, ut 1 ad 5, vel 6. §. 345. Oleum, pinguedo, vel plumbago, sapo, interpositus inter corpora, attritum parum imminuit, cum repleat poros corporum, & superficies reddat magis laeves. §. 346. Patet ex his, potentias applicatas machinis ad eas movendas, augendas esse ultra inventas calculo in Capite superiori; & vario quidem modo, prout velocius movebitur tota machina, vel ejus partes, aut prout diversis comprimetur ponderibus. §. 347. Nullae tamen accuratae regulae ad determinanda multa à priori quoad magnitudinem attritus dari possunt, praeter §. 344. à posteriori facile inveniri potest. §. 348. Comprobat experientia duo corpora diversae speciei supra se mota, minorem attritum habere, quam si ex eadem specie fuerint: imo licet unum molle, alterum durum fuerit. 2.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
