Latin
87
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 87
Unproofread scanNot analysed yet
duo dura supra se mota majorem attritum habent. quam durum supra mollius: hinc Chalybs excipitur optime Cupro, Stanno, Cornu &c. CAP. XV De Viribus Corporum Motorum. §. 349. v ragna inter Philosophos seculi M praecedentis, &quod nunc labitur, agitur controversia. Quomodo sunt supputandae corporum motorum vires. Nonnulli vim vocant Quantitatem motus, seu velocitatem corporis multiplicatam per massam. Alii vires distinguunt in vivas, &mortuas, vel in Pressiones &in vires corporum motorum: has ponunt in ratione velocitatis multiplicatae per massas: illas vero in ratione quadrata velocitatis multiplicatae per massas.