# Epitome elementorum physico-mathematicorum 87

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/87

duo dura supra se mota majorem attritum habent. quam durum supra mollius: hinc Chalybs excipitur optime Cupro, Stanno, Cornu &c. CAP. XV De Viribus Corporum Motorum. §. 349. v ragna inter Philosophos seculi M praecedentis, & quod nunc labitur, agitur controversia. Quomodo sunt supputandae corporum motorum vires. Nonnulli vim vocant Quantitatem motus, seu velocitatem corporis multiplicatam per massam. Alii vires distinguunt in vivas, & mortuas, vel in Pressiones & in vires corporum motorum: has ponunt in ratione velocitatis multiplicatae per massas: illas vero in ratione quadrata velocitatis multiplicatae per massas.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
