Latin
91
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Concipe omnia mansisse eadem in exemplo priori, sed solum, cui homo cum curru insistit, esse mobile absque resistentia, &premi à potentia tertia juxta eandem directionem cum curru, movebitur solum, &simul currus hoc motu, tum motu suae potentiae agetur, sed homo in curru his actus motubus &sese exserens premendo, poterit agere in sphaeram, atque illi conciliare gradum tertium velocitatis. §. 361. Idcirco corpus donatur tali gradu velocitatis, quot potentiis semet adjuvantibus agitur simul. §. 362. Hinc plurimae potentiae possunt requiri simul, ut corpus motum gradu novo velocitatis cieatur; si enim corpus jam agitur 100 velocitatibus, ut nova iterum impraegnetur velocitate, non postulatur una potentia, sed ut 101 potentiae simul adsint, simul agant, simul sese adjuvent: §. 363. Si triangulum rectangulum construatur, ipsiusque unum latus dividatur in partes aequales infinite parvas, possunt hae repraesentare gradus velocitatis, quibus corpus movetur; alterum latus, junctum priori ad angulum rectum, repraesentet potentias ad ultimum gradum velocitatis conciliandum requisitas; dein ad finem cujuslibet divisionis in lineâ velocitatis ducantur lineae parallelae lateri trianguli memorato superius, quaelibet harum repraesentabit potentias requisitas ad talem gradum velocitatis conciliandum, cui annexa est; adeoque linea apici proxima erit infinite parva, quae repraesentabit potentiam infinite parvam, ad corpori velocitatem infinite parvam dandam, postulatam.